PENTELORES Vestes

PENTELORES Vestes
PENTELORES Vestes
qpud Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 46. Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, quum antenon nisi rectas purpureas accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis, et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt. Vox hybrida, ex Graec. πέντε i. e. quinque et Latin. lorum: Quemadmodum Salmas. vult Holoveram vestem similiter conflatam esse ex Graec. ὅλος et Latin. verus. Sic Epitogium et Epirhedium, bonô etiam purôque saeculô et cui nihil dum erat admixtum barbariae usurpata et Pfeudoforem pro pseudothyro, Severus Sulpiciuselegans alias Scriptor usurpavit Dialog. 3. c. 16. etc. Dictae autem sunt interulae seu tunicae dilores, trilores, Pentelores, non pro numero aureorum, quibus erant intextae, ut censebat magnus IC. sed pro numero fasciarum vel institarum et limborum, quibus erant ornatae. Lora enim institutae sunt, vel fasciae, quibus vestes praetexuntur, quas et paragaudas dixêre: nam lorum et paragauda idem. Unde paragaudia vestis et lorata, quam Graeci Λωρωτὴν dixêre eadem. A multitudine igitur pannorum, vel fasciarum et lororum (quae erant in vestibus ultimae fimbriae modo latae, modo rotundae modo cirratim dependentes) vestes dilores, trilores etc. dictae sunt. Et monolores quidem, qut ad sum mum dilores, Veterib. fuisse notas, quae nempe unam vel duas zonas in circuitum haberent praetextas vel adtextas, ex Horatio discimus; l. de Arte, v. 15.
Purpureus late qui splendeat, unus et alter
Adsuitur pannus:
Ubi pannum fasciam esse vel zonam, quâ vestis ornabatur, supra diximus. Deinde trilores quoque et pentelores, crescente luxu, factae sunt. Nondum tamen sub Gallieno et Aureliano in usu lineae loratae videntur, sed tunicae tantum. Post eorum vero tempora lineas et interulas etiam loris multis variegarunt, et frequentius quidem quam tunicas, ita ut et quinqueroles fierent. Nam tales fuisse lineas suô tempore, scribit loc. cit. Vopiscus: Hincque idem in Bonoso, c. 15. in brevi munerum, quae
Hunilae novae nuptae dantur, dilorium interularum meminit, non item tunicarum; sed Bonosus ille sub Aureliano vixit et munera illa ex praecepto Aureliani data. Iam tum igitur Aureliani temporibus lineae in usu, sed dilores fere tantum, non etiam pentelores, quo iam usque processerunt Vopisci aetate. Hodie vero, addit Salmas. mulieres non pentelores tantum vestes gestant, sed usque ad cingulum loratas et zonis sericis h. e. paragaudis distinctas: ita nullâ re aliâ, quam luxu, Veteres vicimus, vide eum ad d. l. et supra ubi de vestibus Loratis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • LIMBO circumflua chlamys — apud Stat. Theb. l. 6. v. 540. At tibi Maeonio fertur circum flus limbo. Pro meritis Admete chlamys, repetitaque multo Murice. vestis erat limbo insignis, cuius περιῤῥοὴν his verbis eleganter describit; quemadmodum circum vestem purpuram currere …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LORATA Vestis — graecis recentioribus λωρωτὴ, eadem cum veste paragauda: Lorum enim instita vel fascia dicta est, quibus vestes praetexebantur, unde monolores, dilores, usque ad pentelores, tunicae, militibus donatae leguntur, apud Flav. Vopis. in Aurel. Nempe… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARAGAUDAE — vel es, sive ea vox parthorum sive Syrorum fuit, dictae sunt aureae fasciae, limbique ac segmenta, quae tunicis laneis et subsericis, lineis inprimis interulis, olim a Romanis addebantur. Meminit earum Trebellius Pollio in Claudio, c. 17. Albam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PANNI — pro institis: Ita tunica Iosephi Gen. c. 37. v. 3. et 34. quam Graeci Interpres ποικίλον χιτῶνα reddiderunt, Latinus polymitam; Hieronym. modo polymitam, modo variam: in paraphrasi Ionathanis, Paragoda nominatur. Dicebatur autem sic vestis,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LINEA — I. LINEA in Circo, apud Ovid. idem, quod apud Tertullian. Limes est, vide supra. Nempe olim in Circo spectabant in tabulatis stantes, quae furcis sustinebantur, Dion. Halic. l. 3. Primus Tarquinius καθέδρας ὑποςτέγους in circuitu Circi ponendas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRILORIS Tumca — in Vita Aureliani Vopisco descripta, c. 46. extr. Paragaudas vestes ipse primus militibus dedit et quidem alits monolores, altis trilores, et usque ad pentelores: sic dicta est, quae triplici lorô, h. e. instira, limbô, seu fasciâ erat praetenta… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”